cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et
malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus
est spolians latrunculus foris
et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me
recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram
facie mea factae sunt
in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis
principes
omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente
quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec
fermentaretur totum
dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit
manum suam cum inlusoribus
quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur
eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi
ignis flammae
omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices
suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad
me
Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est
subcinericius qui non reversatur
comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani
effusi sunt in eo et ipse ignoravit
et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi
sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor
Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi
volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem
coetus eorum
vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia
praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt
contra me mendacia
et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in
cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a
me
et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me
cogitaverunt malitiam
reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus
dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae
ista subsannatio eorum in terra Aegypti